„Tę oddacie Eleazarowi kapłanowi, który ją wywiedzie za namioty, a przed niem zarzniona będzie.”

Biblia Brzeska: 4 Księga Mojżeszowa 19,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 23:27

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
23:1
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
23:2
Cperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Csari, et dicentem se Christum regem esse.
23:3
Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
23:4
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio caus in hoc homine.
23:5
At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judam, incipiens a Galila usque huc.
23:6
Pilatus autem audiens Galilam, interrogavit si homo Galilus esset.
23:7
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
23:8
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
23:9
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
23:10
Stabant autem principes sacerdotum et scrib constanter accusantes eum.
23:11
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
23:12
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
23:13
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
23:14
dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
23:15
Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
23:16
Emendatum ergo illum dimittam.
23:17
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
23:18
Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
23:19
qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
23:20
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
23:21
At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
23:22
Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
23:23
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
23:24
Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
23:25
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
23:26
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
23:27
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, qu plangebant et lamentabantur eum.
23:28
Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Fili Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
23:29
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beat steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera qu non lactaverunt.
23:30
Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
23:31
Quia si in viridi ligno hc faciunt, in arido quid fiet ?
23:32
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
23:33
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
23:34
Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
23:35
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
23:36
Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
23:37
et dicentes : Si tu es rex Judorum, salvum te fac.
23:38
Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris grcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judorum.
23:39
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
23:40
Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
23:41
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
23:42
Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
23:43
Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.
23:44
Erat autem fere hora sexta, et tenebr fact sunt in universam terram usque ad horam nonam.
23:45
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
23:46
Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hc dicens, expiravit.
23:47
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
23:48
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant qu fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
23:49
Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, qu secut eum erant a Galila, hc videntes.
23:50
Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :
23:51
hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimatha civitate Jud, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
23:52
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :
23:53
et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
23:54
Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
23:55
Subsecut autem mulieres, qu cum eo venerant de Galila, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
23:56
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Wiemy też, że Syn Boży przyszedł i dał nam rozum, abyśmy poznali tego, który jest prawdziwy. My jesteśmy w tym, który jest prawdziwy, w Synu jego, Jezusie Chrystusie. On jest tym prawdziwym Bogiem i życiem wiecznym.
I Jan 5:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jakub nadał miastu Betel jego nazwę. Przed tym miasto to nosiło nazwę Luz (I Mojż 28:19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdyż wam dla Chrystusa zostało darowane to, że możecie nie tylko w niego wierzyć, ale i dla niego cierpieć,
Fil 1:29


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić