Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 21:2
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Lucam
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Interrogaverunt autem illum, dicentes : Prceptor, quando hc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
Cum autem audieritis prlia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hc fieri, sed nondum statim finis.
Et terrmotus magni erunt per loca, et pestilenti, et fames, terroresque de clo, et signa magna erunt.
Sed ante hc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et prsides propter nomen meum :
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
tunc qui in Juda sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium pr confusione sonitus maris, et fluctuum :
arescentibus hominibus pr timore, et exspectatione, qu supervenient universo orbi : nam virtutes clorum movebuntur :
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vit, et superveniat in vos repentina dies illa :
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia qu futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?