Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 19:40
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Lucam
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zache, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
Stans autem Zachus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Hc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turb discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, qu ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tu.
dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scrib, et princeps plebis qurebant illum perdere :
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?