„I Jezus, którego zowią Justem, którzy są z obrzezki. Ci tylko są pomocnikami moimi w królestwie Bożem, którzy byli pociechą moją.”

Biblia Gdańska (1881): Kolosensów 4,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 19:20

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
19:1
Et ingressus perambulabat Jericho.
19:2
Et ecce vir nomine Zachus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
19:3
et qurebat videre Jesum, quis esset : et non poterat pr turba, quia statura pusillus erat.
19:4
Et prcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
19:5
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zache, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
19:6
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
19:7
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
19:8
Stans autem Zachus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
19:9
Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrah.
19:10
Venit enim Filius hominis qurere, et salvum facere quod perierat.
19:11
Hc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
19:12
Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
19:13
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
19:14
Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
19:15
Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
19:16
Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
19:17
Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
19:18
Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19:19
Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
19:20
Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
19:21
timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
19:22
Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
19:23
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
19:24
Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
19:25
Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
19:26
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
19:27
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
19:28
Et his dictis, prcedebat ascendens Jerosolymam.
19:29
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
19:30
dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
19:31
Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
19:32
Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
19:33
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
19:34
At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
19:35
Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
19:36
Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
19:37
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turb discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
19:38
dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in clo, et gloria in excelsis.
19:39
Et quidam pharisorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
19:40
Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
19:41
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
19:42
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, qu ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
19:43
Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
19:44
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tu.
19:45
Et ingressus in templum, cpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
19:46
dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
19:47
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scrib, et princeps plebis qurebant illum perdere :
19:48
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A wiecie, że On się objawił, aby zgładzić grzechy, a grzechu w nim nie ma.
I Jan 3:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gdy Paweł i Barnaba poszli do Listry, Paweł uzdrowił tam mężczyznę który był kaleką od urodzenia. Ludzie uwierzyli że są oni bogami i nazwali Pawła "Hermesem" a Barnabę "Zeusem". Jednak krótko po tym wszystkim podburzeni przez żydów kamienowali Pawła dopóki nie myśleli że umarł (Dz 14:8-20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdy się Chrystus, który jest życiem naszym, okaże, wtedy się i wy okażecie razem z nim w chwale.
Kol 3:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić