„A jabłek granatowych było dziewięćdziesiąt sześć z każdej strony, sto zaś jabłek granatowych było na plecionkach wokoło.”

Biblia Warszawska: Księga Jeremiasza 52,23

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 16:30

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
16:1
Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
16:2
Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tu : jam enim non poteris villicare.
16:3
Ait autem villicus intra se : Quid faciam ? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.
16:4
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
16:5
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
16:6
At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
16:7
Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
16:8
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
16:9
Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in terna tabernacula.
16:10
Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
16:11
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
16:12
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
16:13
Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhrebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon.
16:14
Audiebant autem omnia hc pharisi, qui erant avari : et deridebant illum.
16:15
Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16:16
Lex et prophet usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
16:17
Facilius est autem clum et terram prterire, quam de lege unum apicem cadere.
16:18
Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mchatur : et qui dimissam a viro ducit, mchatur.
16:19
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
16:20
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
16:21
cupiens saturari de micis qu cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
16:22
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrah. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
16:23
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
16:24
et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
16:25
Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
16:26
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
16:27
Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
16:28
habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
16:29
Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
16:30
At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pnitentiam agent.
16:31
Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Niech ci błogosławi Pan i niechaj cię strzeże. Niech rozjaśni Pan oblicze swoje nad tobą i niech ci miłościw będzie. Niech obróci Pan twarz swoją ku tobie i niech ci da pokój.
IV Mojż 6:24-26

W Chrystusie

Tajemnicę woli swojej, aby z nastaniem pełni czasów wykonać ją i w Chrystusie połączyć w jedną całość wszystko, i to, co jest na niebiosach, i to, co jest na ziemi w nim ...
Efez 1:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dawid po pokonaniu Goliata trzymał jego zbroję w swoim namiocie (I Sam 17,54).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Owce moje głosu mojego słuchają i Ja znam je, a one idą za mną. I Ja daję im żywot wieczny, i nie giną na wieki, i nikt nie wydrze ich z ręki mojej.
Jan 10:27-28


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić