„Aby młodych pań rozumu uczyły, jakoby mężów swoich i dziatki miłować miały,”

Biblia Gdańska (1632): Tytusa 2,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 15:18

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
15:1
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
15:2
Et murmurabant pharisi, et scrib, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
15:3
Et ait ad illos parabolam istam dicens :
15:4
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam qu perierat, donec inveniat eam ?
15:5
Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
15:6
et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, qu perierat.
15:7
Dico vobis quod ita gaudium erit in clo super uno peccatore pnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pnitentia.
15:8
Aut qu mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et qurit diligenter, donec inveniat ?
15:9
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
15:10
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente.
15:11
Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
15:12
et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substanti, qu me contingit. Et divisit illis substantiam.
15:13
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
15:14
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cpit egere.
15:15
Et abiit, et adhsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
15:16
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
15:17
In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
15:18
surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in clum, et coram te :
15:19
jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
15:20
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
15:21
Dixitque ei filius : Pater, peccavi in clum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
15:22
Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
15:23
et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
15:24
quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cperunt epulari.
15:25
Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
15:26
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hc essent.
15:27
Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
15:28
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cpit rogare illum.
15:29
At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum prterivi : et numquam dedisti mihi hdum ut cum amicis meis epularer.
15:30
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
15:31
At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
15:32
epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

On tego, który nie znał grzechu, za nas grzechem uczynił, abyśmy w nim stali się sprawiedliwością Bożą.
II Kor 5:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Mury otaczające Babilon były na około 87 stóp grube i 387 stóp wysokie.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan otwiera oczy ślepych, Pan podnosi zgnębionych, Pan kocha sprawiedliwych.
Ps 146:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić