Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 11:3
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Lucam
Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; qurite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de clo dabit spiritum bonum petentibus se ?
Et erat ejiciens dmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dmonium, locutus est mutus, et admirat sunt turb.
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dmonia.
Si autem ego in Beelzebub ejicio dmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, qurens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Factum est autem, cum hc diceret : extollens vocem qudam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera qu suxisti.
Turbis autem concurrentibus cpit dicere : Generatio hc, generatio nequam est : signum qurit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet.
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terr audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
Viri Ninivit surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pnitentiam egerunt ad prdicationem Jon, et ecce plus quam Jonas hic.
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Sed v vobis, pharisis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et prteritis judicium et caritatem Dei : hc autem oportuit facere, et illa non omittere.
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hc dicens etiam contumeliam nobis facis.
At ille ait : Et vobis legisperitis v : quia oneratis homines oneribus, qu portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem dificatis eorum sepulchra.
Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachari, qui periit inter altare et dem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
V vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scienti : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
Cum autem hc ad illos diceret, cperunt pharisi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?