„Synów Szefatjasza – trzystu siedemdziesięciu dwóch;”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Ezdrasza 2,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 20:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebr essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus prcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. 6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. 11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. 13Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14Hc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). 17Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hc dixit mihi. 19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent claus, ubi erant discipuli congregati propter metum Judorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22Hc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : 23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. 24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. 27Deinde dicit Thom : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. 28Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. 29Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. 30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qu non sunt scripta in libro hoc. 31Hc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Gdyż sam Pan na dany rozkaz, na głos archanioła i trąby Bożej zstąpi z nieba; wtedy najpierw powstaną ci, którzy umarli w Chrystusie...
I Tes 4:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii możemy znaleźć fałszywego proroka o imieniu "Bar-Jezus" (Dz 13:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zbawienie sprawiedliwych przychodzi od Pana, On jest ich obroną w czasie niedoli.
Ps 37:39


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić