„Potem przyszedł do Betsaidy. I przyprowadzili do niego ślepego, prosząc go, aby go dotknął.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Marka 8,22

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 4:14

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
4:1
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadduci,
4:2
dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
4:3
et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
4:4
Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
4:5
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scrib, in Jerusalem :
4:6
et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
4:7
Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
4:8
Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
4:9
si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
4:10
notum sit omnibus vobis, et omni plebi Isral, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
4:11
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis dificantibus, qui factus est in caput anguli :
4:12
et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub clo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
4:13
Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiot, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
4:14
hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
4:15
Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
4:16
dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
4:17
Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
4:18
Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
4:19
Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
4:20
Non enim possumus qu vidimus et audivimus non loqui.
4:21
At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
4:22
Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
4:23
Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
4:24
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti clum et terram, mare et omnia qu in eis sunt :
4:25
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : [Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania ?
4:26
Astiterunt reges terr,et principes convenerunt in unumadversus Dominum, et adversus Christum ejus.]
4:27
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Isral,
4:28
facere qu manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
4:29
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
4:30
in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
4:31
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
4:32
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum qu possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
4:33
Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
4:34
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum qu vendebant,
4:35
et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
4:36
Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
4:37
cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Jego bowiem dziełem jesteśmy, stworzeni w Chrystusie Jezusie do dobrych uczynków, do których przeznaczył nas Bóg, abyśmy w nich chodzili.
Efez 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Manasses był najdłużej panującym królem, jego rządy wyniosły aż 55 lat (II Król 21:1).
Manasses

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Oczy Pańskie patrzą na sprawiedliwych, A uszy jego słyszą ich krzyk.
Ps 34:16


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić