Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 28:29
Tytuł oryginalnyActus Apostolorum
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero prstabant non modicam humanitatem nobis.
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
In locis autem illis erant prdia principis insul, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, qu in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
Post tertium autem diem convocavit primos Judorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
Contradicentibus autem Judis, coactus sum appellare Csarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Isral catena hac circumdatus sum.
At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Juda, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
Rogamus autem a te audire qu sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : [Aure audietis, et non intelligetis,et videntes videbitis, et non perspicietis.
Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos compresserunt :ne forte videant oculis,et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.]
prdicans regnum Dei, et docens qu sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?