Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 27:4
Tytuł oryginalnyActus Apostolorum
Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis August,
ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asi loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cret juxta Salmonem :
et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam prteriisset, consolabatur eos Paulus,
dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phnicen hiemare, portum Cret respicientem ad Africum et ad Corum.
Aspirante autem austro, stimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostr.
Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius anim erit ex vobis, prterquam navis.
dicens : Ne timeas, Paule : Csari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur naut apparere sibi aliquam regionem.
Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
Nautis vero qurentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Et cum hc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cpit manducare.
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum aur flatum, tendebant ad littus.
Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea qu de navi erant. Et sic factum est, ut omnes anim evaderent ad terram.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?