„Ziemia Tappuach należała do Manassesa, samo zaś Tappuach, graniczące z posiadłościami Manassesa, do synów Efraima.”

Biblia Warszawska: Księga Jozuego 17,8

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 25:15

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Csarea. 2Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judorum adversus Paulum : et rogabant eum, 3postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4Festus autem respondit servari Paulum in Csarea : se autem maturius profecturum. 5Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Csaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 7Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare : 8Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judorum, neque in templum, neque in Csarem quidquam peccavi. 9Festus autem volens gratiam prstare Judis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ? 10Dixit autem Paulus : Ad tribunal Csaris sto : ibi me oportet judicari : Judis non nocui, sicut tu melius nosti. 11Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum qu hi accusant me, nemo potest me illis donare. Csarem appello. 12Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Csarem appellasti ? ad Csarem ibis. 13Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Csaream ad salutandum Festum. 14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judorum, postulantes adversus illum damnationem. 16Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur prsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 19Qustiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20Hsitans autem ego de hujusmodi qustione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. 21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Csarem. 22Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. 23Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. 24Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. 26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy ciężko rodziła, rzekła do niej położna: Nie bój się, bo i tym razem masz syna.
I Mojż 35:17

W Chrystusie

Wy zaś jesteście ciałem Chrystusowym, a z osobna członkami.
I Kor 12:27

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Niektórzy ludzie twierdzą absurdalnie że nie wierzą w Stary Testament tylko w Nowy Testament.
W liście Pawła do Koryntian znajdują się 53 cytaty ze Starego Testamentu, Paweł czerpał czasami ze Starego Testamentu całe akapity. W 13 rozdziałach Listu do Hebrajczyków znajduje się 85 cytatów ze Starego Testamentu. W Liście do Galacjan jest 16 cytatów a w Księdze Objawienia jest 245 cytatów i aluzji.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Błogosławieni, którzy się smucą, albowiem oni będą pocieszeni.
Mat 5:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić