Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 22:19
Tytuł oryginalnyActus Apostolorum
Et dicit : Ego sum vir Judus, natus in Tarso Cilici, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem patern legis, mulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de clo circumfulsit me lux copiosa :
Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus qu te oporteat facere.
At ille dixit : Deus patrum nostrorum prordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cdans per synagogas eos qui credebant in te :
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cdi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?