„Jeżeli nie usłuchacie i nie weźmiecie tego do serca, że macie oddawać cześć mojemu imieniu - mówi Pan Zastępów - to Ja rzucę na was klątwę i przeklnę wasze błogosławieństwo. Zaiste, przeklnę je, gdyż nie bierzecie tego do serca.”

Biblia Warszawska: Księga Malachiasza 2,2

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 19:39

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
19:1
Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
19:2
dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
19:3
Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
19:4
Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pnitenti populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
19:5
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
19:6
Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
19:7
Erant autem omnes viri fere duodecim.
19:8
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
19:9
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
19:10
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judi atque gentiles.
19:11
Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
19:12
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
19:13
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prdicat.
19:14
Erant autem quidam Judi, Scev principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
19:15
Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
19:16
Et insiliens in eos homo, in quo erat dmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
19:17
Hoc autem notum factum est omnibus Judis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
19:18
Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
19:19
Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
19:20
Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
19:21
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
19:22
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
19:23
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
19:24
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens des argenteas Dian, prstabat artificibus non modicum qustum :
19:25
quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
19:26
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asi, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
19:27
Non solum autem hc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magn Dian templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
19:28
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
19:29
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
19:30
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
19:31
Quidam autem et de Asi principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
19:32
alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
19:33
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
19:34
Quem ut cognoverunt Judum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
19:35
Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magn Dian, Jovisque prolis ?
19:36
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
19:37
Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
19:38
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.
19:39
Si quid autem alterius rei quritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
19:40
Nam et periclitamur argui seditionis hodiern, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hc dixisset, dimisit ecclesiam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Albowiem nie dał nam Bóg ducha bojaźni, lecz mocy i miłości, i powściągliwości.
II Tym 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Arka Przymierza została wykonana z drzewa akacjowego (shittim) II Mojż 25:10.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem wytrwałości wam potrzeba, abyście, gdy wypełnicie wolę Bożą, dostąpili tego, co obiecał.
Hebr 10:36


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić