„Ochłodzili bowiem ducha mego i waszego; znajcież tedy takowych.”

Biblia Gdańska (1632): 1 Koryntów 16,18

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 18:5

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
18:1
Post hc egressus ab Athenis, venit Corinthum :
18:2
et inveniens quemdam Judum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod prcepisset Claudius discedere omnes Judos a Roma), accessit ad eos.
18:3
Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactori artis.)
18:4
Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judis et Grcis.
18:5
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judis esse Christum Jesum.
18:6
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.
18:7
Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagog.
18:8
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
18:9
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
18:10
propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
18:11
Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
18:12
Gallione autem proconsule Achai, insurrexerunt uno animo Judi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
18:13
dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
18:14
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judi, recte vos sustinerem.
18:15
Si vero qustiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
18:16
Et minavit eos a tribunali.
18:17
Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagog, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni cur erat.
18:18
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
18:19
Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judis.
18:20
Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
18:21
sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
18:22
Et descendens Csaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
18:23
Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
18:24
Judus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
18:25
Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea qu sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
18:26
Hic ergo cpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
18:27
Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
18:28
Vehementer enim Judos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Niech ci błogosławi Pan i niechaj cię strzeże. Niech rozjaśni Pan oblicze swoje nad tobą i niech ci miłościw będzie. Niech obróci Pan twarz swoją ku tobie i niech ci da pokój.
IV Mojż 6:24-26

W Chrystusie

A nie upodabniajcie się do tego świata, ale się przemieńcie przez odnowienie umysłu swego, abyście umieli rozróżnić, co jest wolą Bożą, co jest dobre, miłe i doskonałe.
Rzym 12:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Adam i Kain zostali ukarani za swój grzech oboje w ten sam sposób: zostali wygnani (I Mojż 3:23-24, I Mojż 4:11-16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I już nie będą siebie nawzajem pouczać, mówiąc: Poznajcie Pana! Gdyż wszyscy oni znać mnie będą, od najmłodszego do najstarszego z nich - mówi Pan - odpuszczę bowiem ich winę, a ich grzechu nigdy nie wspomnę.
Jer 31:34


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić