„Za to, że nie wykonywali moich praw i wzgardzili moimi przykazaniami, i zbezcześcili moje sabaty, a ich oczy zwrócone były ku bałwanom ich ojców.”

Biblia Warszawska: Księga Ezechiela 20,24

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 16:26

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
16:1
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Jud fidelis, patre gentili.
16:2
Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
16:3
Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
16:4
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata qu erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
16:5
Et ecclesi quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
16:6
Transeuntes autem Phrygiam et Galati regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
16:7
Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
16:8
Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
16:9
et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
16:10
Ut autem visum vidit, statim qusivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
16:11
Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
16:12
et inde Philippos, qu est prima partis Macedoni civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
16:13
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus qu convenerant.
16:14
Et qudam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his qu dicebantur a Paulo.
16:15
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et cogit nos.
16:16
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, qu qustum magnum prstabat dominis suis divinando.
16:17
Hc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
16:18
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Prcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
16:19
Videntes autem domini ejus quia exivit spes qustus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
16:20
et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judi :
16:21
et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
16:22
Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cdi.
16:23
Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, prcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
16:24
Qui cum tale prceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
16:25
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
16:26
Subito vero terrmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
16:27
Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, stimans fugisse vinctos.
16:28
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
16:29
Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Sil ad pedes :
16:30
et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
16:31
At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
16:32
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
16:33
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
16:34
Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et ltatus est cum omni domo sua credens Deo.
16:35
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
16:36
Nuntiavit autem custos carceris verba hc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
16:37
Paulus autem dixit eis : Csos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
16:38
et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hc. Timueruntque audito quod Romani essent :
16:39
et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
16:40
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Wy z Boga jesteście, dzieci, i wy ich zwyciężyliście, gdyż Ten, który jest w was, większy jest, aniżeli ten, który jest na świecie.
I Jan 4:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Nic co zawierało jakikolwiek kwas lub miód nie mogło być użyte do ofiary ogniowej (III Mojż 2:11).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A urodzi syna i nadasz mu imię Jezus; albowiem On zbawi lud swój od grzechów jego.
Mat 1:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić