„Potem Boaz zapytał się swego sługi, którego ustanowił nad żeńcami: Czyja to dziewczyna?”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Rut 2,5

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 10:43

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
10:1
Vir autem quidam erat in Csarea, nomine Cornelius, centurio cohortis qu dicitur Italica,
10:2
religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
10:3
Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei intrountem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
10:4
At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tu et eleemosyn tu ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
10:5
Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
10:6
hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
10:7
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
10:8
Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
10:9
Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10:10
Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
10:11
et vidit clum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de clo in terram,
10:12
in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terr, et volatilia cli.
10:13
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
10:14
Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
10:15
Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
10:16
Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in clum.
10:17
Et dum intra se hsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
10:18
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
10:19
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres qurunt te.
10:20
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
10:21
Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quritis : qu causa est, propter quam venistis ?
10:22
Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
10:23
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
10:24
Altera autem die introivit Csaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
10:25
Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
10:26
Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
10:27
Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
10:28
dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
10:29
Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
10:30
Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
10:31
Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosyn tu commemorat sunt in conspectu Dei.
10:32
Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
10:33
Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia qucumque tibi prcepta sunt a Domino.
10:34
Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
10:35
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
10:36
Verbum misit Deus filiis Isral, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
10:37
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judam : incipiens enim a Galila post baptismum quod prdicavit Joannes,
10:38
Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
10:39
Et nos testes sumus omnium qu fecit in regione Judorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
10:40
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
10:41
non omni populo, sed testibus prordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
10:42
Et prcepit nobis prdicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
10:43
Huic omnes prophet testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
10:44
Adhuc loquente Petro verba hc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
10:45
Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
10:46
Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
10:47
Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
10:48
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Wy jesteście światłością świata; nie może się ukryć miasto położone na górze.
Mat 5:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii wymieniono 20 różnych ptaków których nie można było jeść, gdyż uważano je za nieczyste - III Mojż 11:13-19.
Ptaki nieczyste

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A wierny jest Pan, który was utwierdzi i strzec będzie od złego. Co zaś do was, to mamy ufność w Panu, że to, co wam rozkazujemy, czynicie i czynić będziecie.
II Tes 3:3-4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić