Clementine Vulgate
Księga: Apokalipsa Jana 8:3
Tytuł oryginalnyApocalypsis B. Joannis Apostoli
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terrmotus magnus.
Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terr combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fnum viride combustum est.
Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
et mortua est tertia pars creatur eorum, qu habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de clo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum :
et nomen stell dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amar fact sunt.
Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lun, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
Et vidi, et audivi vocem unius aquil volantis per medium cli dicentis voce magna : V, v, v habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?