Clementine Vulgate
Księga: Apokalipsa Jana 3:18
Tytuł oryginalnyApocalypsis B. Joannis Apostoli
Et angelo ecclesi Sardis scribe : Hc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Esto vigilans, et confirma cetera, qu moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vit, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
Et angelo Philadelphi ecclesi scribe : Hc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit :
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Ecce dabo de synagoga Satan, qui dicunt se Judos esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te,
quoniam servasti verbum patienti me, et ego servabo te ab hora tentationis, qu ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei nov Jerusalem, qu descendit de clo a Deo meo, et nomen meum novum.
Et angelo Laodici ecclesi scribe : Hc dicit : Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creatur Dei.
quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et ccus, et nudus.
Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tu, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cnabo cum illo, et ipse mecum.
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?