Clementine Vulgate
Księga: Apokalipsa Jana 2:4
Tytuł oryginalnyApocalypsis B. Joannis Apostoli
Angelo Ephesi ecclesi scribe : Hc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :
Memor esto itaque unde excideris : et age pnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pnitentiam egeris.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vit, quod est in paradiso Dei mei.
Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satan.
Nihil horum timeas qu passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vit.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non ldetur a morte secunda.
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satan : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
Sed habeo aversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Isral, edere, et fornicari :
Similiter pnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Et angelo Thyatir ecclesi scribe : Hc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, qu se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
Ecce mittam eam in lectum : et qui mchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pnitentiam ab operibus suis egerint.
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesi, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
et ceteris qui Thyatir estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satan, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?