Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Koryntian 9:5
Tytuł oryginalnyEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno prterito, et vestra mulatio provocavit plurimos.
Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :
ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut prveniant ad vos, et prparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum prstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justiti vestr :
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, qu operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea qu desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestr, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?