„A gdy go będzie gonił powinowaty zabitego, nie wydadzą mężobójcę w ręce jego, abowiem z niewiadomości zabił bliźniego swego, nie mając przed tym żadnej waśni z nim.”

Biblia Brzeska: Księga Jozuego 20,5

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Koryntian 1:17

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
1:1
Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesi Dei, qu est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
1:2
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
1:3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
1:4
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
1:5
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
1:6
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, qu operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
1:7
ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
1:8
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, qu facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tderet nos etiam vivere.
1:9
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
1:10
qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
1:11
adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus qu in nobis est donationis, per multos grati agantur pro nobis.
1:12
Nam gloria nostra hc est : testimonium conscienti nostr, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.
1:13
Non enim alia scribimus vobis, quam qu legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
1:14
sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
1:15
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis :
1:16
et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judam.
1:17
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut qu cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
1:18
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
1:19
Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prdicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
1:20
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
1:21
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
1:22
qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
1:23
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum :
1:24
non quia dominamur fidei vest, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

W nim bowiem wybrał nas przed założeniem świata, abyśmy byli święci i nienaganni przed obliczem jego; w miłości
Efez 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Józef jest pierwszym człowiekiem w Biblii wspomnianym w kontekście strzyżenia (I Mojż 41:14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Wszakże każdy, kto będzie wzywał imienia Pańskiego, zbawiony będzie.
Dz 2:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić