Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 10:17
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Regum
Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ?
Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barb eorum et prscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum port : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
Videns igitur Joab quod prparatum esset adversum se prlium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Isral, et instruxit aciem contra Syrum :
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
Et ait Joab : Si prvaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon prvaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus.
Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militi Adarezer, erat princeps eorum.
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Isralem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
Fugeruntque Syri a facie Isral, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum : et Sobach principem militi percussit, qui statim mortuus est.
Videntes autem universi reges qui erant in prsidio Adarezer, se victos esse ab Isral, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Isral. Et fecerunt pacem cum Isral, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium prbere ultra filiis Ammon.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?