„Z ciebie wyszedł ten, który złe myśli przeciwko Panu, radca złośliwy.”

Biblia Gdańska (1881): Nahum 1,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 1:26

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
1:1
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
1:2
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
1:3
Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Isral fugi.
1:4
Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prlio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
1:5
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
1:6
Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelbo, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
1:7
et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
1:8
dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
1:9
Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angusti, et adhuc tota anima mea in me est.
1:10
Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
1:11
Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
1:12
et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Isral, eo quod corruissent gladio.
1:13
Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis adven Amalecit ego sum.
1:14
Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
1:15
Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
1:16
Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
1:17
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
1:18
(et prcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : [Considera, Isral, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.
1:19
Inclyti Isral super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?
1:20
Nolite annuntiare in Geth,neque annuntietis in compitis Ascalonis :ne forte ltentur fili Philisthiim ;ne exultent fili incircumcisorum.]
1:21
[Montes Gelbo, nec ros, nec pluvia veniant super vos,neque sint agri primitiarum :quia ibi abjectus est clypeus fortium :clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]
1:22
[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,sagitta Jonath numquam rediit retrorsum,et gladius Saul non est reversus inanis.
1:23
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,in morte quoque non sunt divisi :aquilis velociores, leonibus fortiores.]
1:24
[Fili Isral, super Saul flete,qui vestiebat vos coccino in deliciis,qui prbebat ornamenta aurea cultui vestro.]
1:25
[Quomodo ceciderunt fortes in prlio ?Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
1:26
Doleo super te, frater mi Jonatha,decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.Sicut mater unicum amat filium suum,ita ego te diligebam.
1:27
Quomodo ceciderunt robusti,et perierunt arma bellica ?]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I odpowiedział Samuel ludowi: Nie bójcie się: Wprawdzie popełniliście wszystko to zło, lecz przynajmniej nie odstępujcie od Pana, a służcie Panu z całego swego serca.
I Sam 12:20

W Chrystusie

Bo jeśli ustami swoimi wyznasz, że Jezus jest Panem, i uwierzysz w sercu swoim, że Bóg wzbudził go z martwych, zbawiony będziesz.
Rzym 10:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Mojżesz wyprowadzając z Egiptu Izraelitów, zabrał ze sobą kości Józefa (II Mojż 13:19). (Józef poprosił o to 360 lat wcześniej gdy prorokował o tym że Bóg wyprowadzi Izraelitów z Egiptu [I Mojż 50:24-26]). Kości Józefa zostały pochowane później w Sychem (Joz 24:32).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Głoście wśród narodów: Pan jest królem! On utwierdził świat tak, że się nie chwieje; Sprawiedliwie sądzić będzie ludy!
Ps 96:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić