„Ale Słowo Pana trwa na wieki. A jest to Słowo, które wam zostało zwiastowane.”

Biblia Warszawska: 1 List św. Piotra 1,25

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 30:21

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
30:1
Misit quoque Ezechias ad omnem Isral et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Isral.
30:2
Inito ergo consilio regis et principum, et universi ctus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
30:3
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
30:4
Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
30:5
Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Isral, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Isral in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege prscriptum est.
30:6
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Isral et Judam, juxta id quod rex jusserat, prdicantes : Filii Isral, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isral : et revertetur ad reliquias qu effugerunt manum regis Assyriorum.
30:7
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
30:8
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in ternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
30:9
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
30:10
Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
30:11
Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
30:12
In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta prceptum regis et principum verbum Domini.
30:13
Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
30:14
et surgentes destruxerunt altaria qu erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
30:15
Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levit tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
30:16
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
30:17
eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levit Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
30:18
Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
30:19
cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
30:20
Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
30:21
Feceruntque filii Isral, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levit quoque et sacerdotes per organa qu suo officio congruebant.
30:22
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
30:23
Placuitque univers multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
30:24
Ezechias enim rex Juda prbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
30:25
Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam univers frequenti qu venerat ex Isral : proselytorum quoque de terra Isral, et habitantium in Juda.
30:26
Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Isral in ea urbe non fuerat.
30:27
Surrexerunt autem sacerdotes atque Levit benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cli.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

A bądźcie wykonawcami Słowa, a nie tylko słuchaczami, oszukującymi samych siebie.
Jak 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Istniało 6 "miast ucieczki" gdzie część ziemi przeznaczona była dla Lewitów (IV Mojż 35:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdyż wam dla Chrystusa zostało darowane to, że możecie nie tylko w niego wierzyć, ale i dla niego cierpieć,
Fil 1:29


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić