Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 3:12
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Paralipomenon
Et cpit Salomon dificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusi.
Et hc sunt fundamenta qu jecit Salomon, ut dificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
Porticum vero ante frontem, qu tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et clavit cherubim in parietibus.
Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : cnacula quoque texit auro.
Al cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
Igitur al utriusque cherubim expans erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant vers ad exteriorem domum.
Ante fores etiam templi duas columnas, qu triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.
Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, qu catenulis interposuit.
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam qu a dextris erat, vocavit Jachin : et qu ad lvam, Booz.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...





Heli i mały Samuel 

Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?