„A dnia onego złamię łuk Izraelski w dolinie Jezreel.”

Biblia Gdańska (1632): Ozeasz 1,5

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 25:15

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
25:1
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
25:2
Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
25:3
Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
25:4
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi prcepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
25:5
Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :
25:6
mercede quoque conduxit de Isral centum millia robustorum, centum talentis argenti.
25:7
Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Isral : non est enim Dominus cum Isral, et cunctis filiis Ephraim :
25:8
quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
25:9
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, qu dedi militibus Isral ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
25:10
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum : at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
25:11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia :
25:12
et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad prruptum cujusdam petr, prcipitaveruntque eos de summo in prceps : qui universi crepuerunt.
25:13
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prlium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prdam magnam.
25:14
Amasias vero post cdem Idumorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
25:15
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
25:16
Cumque hc ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius regis es ? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
25:17
Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Isral, dicens : Veni, videamus nos mutuo.
25:18
At ille remisit nuntios, dicens : Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem : et ecce besti qu erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
25:19
Dixisti : Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam : sede in domo tua : cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum ?
25:20
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
25:21
Ascendit igitur Joas rex Isral, et mutuos sibi prbuere conspectus : Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda :
25:22
corruitque Juda coram Isral, et fugit in tabernacula sua.
25:23
Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Isral in Bethsames, et adduxit in Jerusalem : destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
25:24
Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa qu repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regi, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
25:25
Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Isral, quindecim annis.
25:26
Reliqua autem sermonum Amasi priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Isral.
25:27
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
25:28
Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się więc. Ja będę utrzymywał was i dzieci wasze. Tak pocieszał ich i przyjaźnie z nimi rozmawiał.
I Mojż 50:21

W Chrystusie

A kto przestrzega przykazań jego, mieszka w Bogu, a Bóg w nim, i po tym Duchu, którego nam dał, poznajemy, że w nas mieszka.
I Jan 3:24

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Wygląda na to że Metuszelach który żył najdłużej ze wszystkich ludzi w historii (żył aż 969 lat: I Mojż 5:27) umarł w roku potopu (może podczas potopu?) (dodaj liczby z Gen I Mojż 5:26-28 i I Mojż 7:6). Co ciekawe Henoch przeżył swojego syna Lamecha który umarł na 5 lat przed potopem w wieku 595 lat (zobacz: I Mojż 5:28, I Mojż 5:30 i I Mojż 5:7).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo Ja, Pan, jestem twoim Bogiem, który cię ująłem za twoją prawicę i który mówię do ciebie: Nie bój się, Ja cię wspomogę!
Iz 41:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić