„Dręczcie się i żałujcie, i płaczcie; śmiech wasz niech się obróci w żałość, a wesele w smutek.”

Biblia Jakuba Wujka: List św. Jakuba 4,9

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 23:1

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
23:1
Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adai, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis fdus.
23:2
Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Isral, veneruntque in Jerusalem.
23:3
Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
23:4
Iste est ergo sermo quem facietis :
23:5
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam qu appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
23:6
Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
23:7
Levit autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.
23:8
Fecerunt ergo Levit, et universus Juda, juxta omnia qu prceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas qu sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
23:9
Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
23:10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.
23:11
Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem : unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque dixerunt : Vivat rex.
23:12
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
23:13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terr gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait : Insidi, insidi.
23:14
Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Prcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini,
23:15
et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
23:16
Pepigit autem Jojada fdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
23:17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
23:18
Constituit autem Jojada prpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
23:19
Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
23:20
Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terr, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium port superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
23:21
Ltatusque est omnis populus terr, et urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy umierała, rzekły do niej kobiety, które obok stały: Nie bój się, gdyż urodziłaś syna. Lecz ona nic nie odpowiedziała i nie zwróciła na to uwagi.
I Sam 4:20

W Chrystusie

A kto przestrzega przykazań jego, mieszka w Bogu, a Bóg w nim, i po tym Duchu, którego nam dał, poznajemy, że w nas mieszka.
I Jan 3:24

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy na kilka godzin przed ukrzyżowaniem Jezus modlił się w Ogrodzie Getsemani, przechodził tak ekstremalny stres że jego pot był jak "gigantyczne krople krwi spadające na ziemię" (Łuk 22:44). Medyczną nazwą tego stanu jest "Hematidroza". (Tylko Ewangelista Łukasz jako lekarz wspomina o tym co działo się z Jezusem).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo kto sieje dla ciała swego, z ciała żąć będzie skażenie, a kto sieje dla Ducha, z Ducha żąć będzie żywot wieczny. A czynić dobrze nie ustawajmy, albowiem we właściwym czasie żąć będziemy bez znużenia.
Gal 6:8-9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić