„Wszelka niesprawiedliwość jest grzechem, jest jednak grzech nie na śmierć.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: 1 List Jana 5,17

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 21:5

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
1Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michal, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda. 3Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. 4Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Isral. 5Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 6Ambulavitque in viis regum Isral, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini. 7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. 8In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Jud, et constituit sibi regem. 9Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. 10Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum : 11insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prvaricari Judam. 12Allat sunt autem ei litter ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Hc dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, 13sed incessisti per iter regum Isral, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti : 14ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. 15Tu autem grotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. 16Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt thiopibus : 17et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam qu inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. 18Et super hc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus. 20Triginta duorum annorum fuit cum regnare cpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I wyszła Jael na spotkanie Sysery, i rzekła do niego: Wstąp, mój panie, wstąp do mnie, Nie bój się. Wstąpił więc do niej do namiotu, a ona przykryła go zasłoną,
Sdz 4:18

W Chrystusie

A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli.
Rzym 8:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Arce Noego znajdowało się tylko jedne okno (I Mojż 6:16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdyż byłeś schronieniem słabemu, schronieniem ubogiemu w jego niedoli, ucieczką przed powodzią, cieniem przed upałem. A wszak poryw gniewu tyranów jest jak ulewa w zimie.
Iz 25:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić