„I rzekł Dawid do Achimelecha: A niemaszże tu przy ręce swej włóczni, albo miecza? bom ani miecza mego, ani żadnej broni mojej nie wziął w rękę moję, gdyż słowo królewskie przynaglało.”

Biblia Gdańska (1881): 1 Samuelowa 21,8

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 18:30

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
18:1
Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
18:2
Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
18:3
Dixitque Achab rex Isral ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
18:4
Dixitque Josaphat ad regem Isral : Consule, obsecro, imprsentiarum sermonem Domini.
18:5
Congregavit igitur rex Isral prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
18:6
Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
18:7
Et ait rex Isral ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus qurere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
18:8
Vocavit ergo rex Isral unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Micham filium Jemla.
18:9
Porro rex Isral, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samari, omnesque prophet vaticinabantur coram eis.
18:10
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
18:11
Omnesque prophet similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
18:12
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micham, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
18:13
Cui respondit Michas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
18:14
Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Micha, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
18:15
Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
18:16
At ille ait : Vidi universum Isral dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
18:17
Et ait rex Isral ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea qu mala sunt ?
18:18
At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cli assistentem ei a dextris et a sinistris.
18:19
Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Isral ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
18:20
processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?
18:21
At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prvalebis : egredere, et fac ita.
18:22
Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
18:23
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?
18:24
Dixitque Michas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
18:25
Prcepit autem rex Isral, dicens : Tollite Micham, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
18:26
Et dicetis : Hc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aqu pauxillum, donec revertar in pace.
18:27
Dixitque Michas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
18:28
Igitur ascenderunt rex Isral et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
18:29
Dixitque rex Isral ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Isral habitu, venit ad bellum.
18:30
Rex autem Syri prceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Isral.
18:31
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Isral est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
18:32
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Isral, reliquerunt eum.
18:33
Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Isral inter cervicem et scapulas. At ille aurig suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
18:34
Et finita est pugna in die illo : porro rex Isral stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do nich Jozue: Nie bójcie się i nie lękajcie się, bądźcie silni i odważni, bo tak uczyni Pan wszystkim waszym nieprzyjaciołom, z którymi będziecie walczyć.
Joz 10:25

W Chrystusie

A wiecie, że On się objawił, aby zgładzić grzechy, a grzechu w nim nie ma.
I Jan 3:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Była w Syloe wieża (zlokalizowana w południowej części Jerozolimy) która upadając zabiła 18 ludzi (Łuk 13:4).
Wieża w Siloa

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I wszystko poddał pod nogi jego, a jego samego ustanowił ponad wszystkim Głową Kościoła, Który jest ciałem jego, pełnią tego, który sam wszystko we wszystkim wypełnia.
Efez 1:22-23


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić