Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 15:4
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Paralipomenon
egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si qusieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Transibant autem multi dies in Isral absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :
pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azari filii Oded prophet, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Isral, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et prda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
Et intravit ex more ad corroborandum fdus ut qurerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
Si quis autem, inquit, non qusierit Dominum Deum Isral, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate qusierunt eum, et invenerunt : prstititque eis Dominus requiem per circuitum.
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
eaque qu voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?