Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 14:9
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Paralipomenon
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
dificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.
Dixit autem Jud : dificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod qusierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. dificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.
Egressus est autem contra eos Zara thiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.
Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, qu est juxta Maresa :
et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prvaleat contra te homo.
Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt thiopes usque ad internecionem, quia Domino cdente contriti sunt, et exercitu illius prliante. Tulerunt ergo spolia multa,
et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerar : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prdam asportaverunt.
Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?