Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 12:3
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Paralipomenon
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Isral cum eo.
cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex gypto, Libyes scilicet, et Troglodyt, et thiopes.
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Hc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
Recessit itaque Sesac rex gypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :
pro quibus fecit rex neos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Isral : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei prophet, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?