„Teraz ty walecznico zbierz się, abowiem oblężeniem obtoczą cię, a będą bić laską w czeluść sędziego izraelskiego.”

Biblia Brzeska: Księga Micheasza 5,1

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 10:2

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
10:1
Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Isral convenerat ut constituerent eum regem.
10:2
Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in gypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
10:3
Vocaveruntque eum, et venit cum universo Isral : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
10:4
Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
10:5
Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
10:6
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
10:7
Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
10:8
At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
10:9
Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?
10:10
At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
10:11
Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cdam vos scorpionibus.
10:12
Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut prceperat eis.
10:13
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
10:14
locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cdam vos scorpionibus.
10:15
Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahi Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
10:16
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Isral ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Isral in tabernacula sua.
10:17
Super filios autem Isral qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
10:18
Misitque rex Roboam Aduram, qui prerat tributis, et lapidaverunt eum filii Isral, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
10:19
Recessitque Isral a domo David, usque ad diem hanc.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego Dawid: Nie bój się, gdyż chcę ci wyświadczyć łaskę ze względu na twego ojca, Jonatana. Chcę ci zwrócić całą posiadłość ziemską Saula, twego dziadka, ty sam zaś będziesz jadał u mojego stołu po wszystkie czasy.
II Sam 9:7

W Chrystusie

Byliście bowiem niegdyś ciemnością, a teraz jesteście światłością w Panu. Postępujcie jako dzieci światłości,
Efez 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Istniało miejsce zwane Eben-Haezer (I Sam 4:1, I Sam 5:1). W miejscu tym Filistyni "pochwycili" Arkę Przymierza.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo jeśli odpuścicie ludziom ich przewinienia, odpuści i wam Ojciec wasz niebieski.
Mat 6:14


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić