„I wnet rozeszła się wieść o Nim wszędzie po całej okolicznej krainie galilejskiej.”

Biblia Tysiąclecia: Ewangelia wg św. Marka 1,28

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 1:8

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
1:1
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
1:2
Prcepitque Salomon universo Israli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Isral, et principibus familiarum :
1:3
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1:4
Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem prparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.
1:5
Altare quoque neum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini : quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
1:6
Ascenditque Salomon ad altare neum, coram tabernaculo fderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
1:7
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens : Postula quod vis, ut dem tibi.
1:8
Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
1:9
Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo : tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terr.
1:10
Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?
1:11
Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vit plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem :
1:12
sapientia et scientia data sunt tibi : divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
1:13
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fderis, et regnavit super Isral.
1:14
Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
1:15
Prbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros qu nascuntur in campestribus multitudine magna.
1:16
Adducebantur autem ei equi de gypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,
1:17
quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta : similiter de universis regnis Hethorum, et a regibus Syri emptio celebrabatur.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

W nim bowiem wybrał nas przed założeniem świata, abyśmy byli święci i nienaganni przed obliczem jego; w miłości
Efez 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ojciec Piotra nazywał się "Jan" (lub po Aramejsku Jonas) (Jan 1:42, Jan 21:15-17).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nawet tam prowadziłaby mnie ręka twoja, Dosięgłaby mnie prawica twoja.
Ps 139:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić