„Jednak WIEKUISTY rzucił na morze gwałtowny wicher, więc zebrała się silna burza morska, tak, że okręt chylił się do rozbicia.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Jonasza 1,4

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Królewska 19:15

Tytuł oryginalny
Liber Quartus Regum
19:1
Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
19:2
Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
19:3
Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
19:4
Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
19:5
Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
19:6
Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
19:7
Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
19:8
Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.
19:9
Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
19:10
Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
19:11
Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?
19:12
Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ?
19:13
ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
19:14
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
19:15
et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram.
19:16
Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
19:17
Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
19:18
Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos.
19:19
Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.
19:20
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
19:21
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion :post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
19:22
Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ?contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ?Contra Sanctum Israël.
19:23
Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti :In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius.Et ingressus sum usque ad terminos ejus,et saltum Carmeli ejus
19:24
ego succidi.Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
19:25
Numquid non audisti quid ab initio fecerim ?ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi :eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
19:26
Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt :facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum,quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
19:27
Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi,et furorem tuum contra me.
19:28
Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas :ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,et reducam te in viam per quam venisti.
19:29
Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum :comede hoc anno quæ repereris :in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur :porro in tertio anno seminate et metite :plantate vineas, et comedite fructum earum.
19:30
Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum,et faciet fructum sursum.
19:31
De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,et quod salvetur de monte Sion :zelus Domini exercituum faciet hoc.
19:32
Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum :Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
19:33
Per viam qua venit, revertetur :et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
19:34
Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,et propter David servum meum.]
19:35
Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit,
19:36
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
19:37
Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego,
Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prawo zostało nadane 430 lat później niż przymierze zawarte między Bogiem i Abrahamem (Gal 3,16-17).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Głosimy tedy, jak napisano: Czego oko nie widziało i ucho nie słyszało, i co do serca ludzkiego nie wstąpiło, to przygotował Bóg tym, którzy go miłują.
I Kor 2:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić