Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Tymoteusza 4:13
Tytuł oryginalnyEpistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dmoniorum,
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
Hc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bon doctrin, quam assecutus es.
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vit, qu nunc est, et futur.
In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Noli negligere gratiam, qu in te est, qu data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
Attende tibi, et doctrin : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?