„Zaisteć każdy kapłan z ludzi bywa wzięt i za ludzi bywa postanowion w tych rzeczach, które mają być sprawowane u Boga, aby ofiarował dary i zabite ofiary za grzechy.”

Biblia Brzeska: List do Hebrajczyków 5,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Tesaloniczan 2:16

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima
2:1
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
2:2
sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
2:3
Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
2:4
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
2:5
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avariti : Deus testis est :
2:6
nec qurentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
2:7
Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
2:8
Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
2:9
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prdicavimus in vobis Evangelium Dei.
2:10
Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
2:11
sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
2:12
deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
2:13
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
2:14
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, qu sunt in Juda in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judis :
2:15
qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
2:16
prohibentes nos gentibus loqui ut salv fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
2:17
Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus hor, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
2:18
quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
2:19
Qu est enim nostra spes aut gaudium, aut corona glori ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
2:20
vos enim estis gloria nostra et gaudium.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bądźcie stronniczy w sądzie, wysłuchujcie jednakowo małego i wielkiego, nie lękajcie się nikogo, gdyż sąd należy do Boga; sprawy zaś, które będą dla was zbyt trudne, mnie przedkładajcie, a ja się nimi zajmę.
V Mojż 1:17

W Chrystusie

A kto przestrzega przykazań jego, mieszka w Bogu, a Bóg w nim, i po tym Duchu, którego nam dał, poznajemy, że w nas mieszka.
I Jan 3:24

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gdy Ezdrasz czytał Słowo Boże wszyscy zgromadzeni tam Izraelici stali: Nehemiasz 8:5. W niektórych kościołach ludzie podczas czytania Słowa Bożego stoją także po dziś dzień.
Ezdrasz czyta prawo

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Alleluja. Błogosławiony mąż, który boi się Pana I rozmiłował się w jego przykazaniach!
Ps 112:1


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić