„A prorokował też o nich siódmy od Adama Enoch, mówiąc: Oto Pan idzie z świętymi tysiącami swoimi,”

Biblia Gdańska (1632): Judasa 1,14

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 10:8

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
10:1
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
10:2
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
10:3
et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
10:4
et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
10:5
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
10:6
Hc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
10:7
Neque idololatr efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
10:8
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
10:9
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
10:10
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
10:11
Hc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sculorum devenerunt.
10:12
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
10:13
Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
10:14
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
10:15
ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
10:16
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
10:17
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
10:18
Videte Isral secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
10:19
Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
10:20
Sed qu immolant gentes, dmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dmoniorum :
10:21
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dmoniorum ; non potestis mens Domini participes esse, et mens dmoniorum.
10:22
An mulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
10:23
Omnia mihi licent, sed non omnia dificat.
10:24
Nemo quod suum est qurat, sed quod alterius.
10:25
Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
10:26
Domini est terra, et plenitudo ejus.
10:27
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
10:28
Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
10:29
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
10:30
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
10:31
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
10:32
Sine offensione estote Judis, et gentibus, et ecclesi Dei :
10:33
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non qurens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się ich, gdyż Pan, wasz Bóg, walczy za was.
V Mojż 3:22

W Chrystusie

Byliście bowiem niegdyś ciemnością, a teraz jesteście światłością w Panu. Postępujcie jako dzieci światłości ...
Efez 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Arce Noego znajdowało się tylko jedne okno (I Mojż 6:16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ja jestem chlebem żywym, który z nieba zstąpił; jeśli kto spożywać będzie ten chleb, żyć będzie na wieki; a chleb, który Ja dam, to ciało moje, które Ja oddam za żywot świata.
Jan 6:51


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić