„Na katedrze Mojżesza zasiedli uczeni w Piśmie i faryzeusze.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Mateusza 23,2

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 10:23

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : 3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. 6Hc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7Neque idololatr efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11Hc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sculorum devenerunt. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. 14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : 15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? 17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18Videte Isral secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? 19Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? 20Sed qu immolant gentes, dmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dmoniorum : 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dmoniorum ; non potestis mens Domini participes esse, et mens dmoniorum. 22An mulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia dificat. 24Nemo quod suum est qurat, sed quod alterius. 25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. 32Sine offensione estote Judis, et gentibus, et ecclesi Dei : 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non qurens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Gdy wyruszysz na wojnę przeciwko swoim nieprzyjaciołom i zobaczysz, że koni, wozów wojennych i wojska jest u nich więcej niż u ciebie, to Nie bój się ich, gdyż jest z tobą Pan, Bóg twój, który cię wyprowadził z ziemi egipskiej.
V Mojż 20:1

W Chrystusie

Tajemnicę woli swojej, aby z nastaniem pełni czasów wykonać ją i w Chrystusie połączyć w jedną całość wszystko, i to, co jest na niebiosach, i to, co jest na ziemi w nim ...
Efez 1:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jezus uzdrowił 10 mężczyzn chorych na trąd ale tylko jeden z nich wrócił do niego aby mu za to podziękować (Łuk 17:12-19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

On zaś odpowiedział im: Matką moją i braćmi moimi są ci, którzy słuchają Słowa Bożego i wypełniają je.
Łuk 8:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić