„Wśród których jesteście i wy, powołani przez Jezusa Chrystusa;”

Biblia Warszawska: List św. Pawła do Rzymian 1,6

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 8:18

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Isral. 2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Jol : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. 3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 4Congregati ergo universi majores natu Isral, venerunt ad Samuelem in Ramatha. 5Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et univers habent nationes. 6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. 7Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus qu loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. 8Juxta omnia opera sua qu fecerunt, a die qua eduxi eos de gypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. 9Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prdic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. 10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. 11Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et prcursores quadrigarum suarum, 12et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. 13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. 14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. 15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 16Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. 17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. 18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. 19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos, 20et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. 21Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. 22Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Isral : Vadat unusquisque in civitatem suam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy rzekł Mojżesz do ludu: Nie bójcie się, bo Bóg przyszedł, aby was doświadczyć i aby bojaźń przed nim była w was, byście nie grzeszyli.
II Mojż 20:20

W Chrystusie

Czy nie wiecie, że świątynią Bożą jesteście i że Duch Boży mieszka w was?
I Kor 3:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Łukasz mówi nam w swojej Ewangelii, że Chrystus przyjął małe dzieci, ale Marek mówi, że wziął je w swoje ramiona.
Jezus i dzieci

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Po tych wydarzeniach doszło Abrama w widzeniu następujące słowo Pana: Nie bój się, Abramie, Jam tarczą twoją; zapłata twoja będzie sowita!
I Mojż 15:1


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić