„Idźcie! Oto posyłam was jak baranki między wilki.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Łukasza 10,3

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 31:12

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
31:1
Philisthiim autem pugnabant adversum Isral : et fugerunt viri Isral ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelbo.
31:2
Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul :
31:3
totumque pondus prlii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
31:4
Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
31:5
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
31:6
Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
31:7
Videntes autem viri Isral qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Isralit, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
31:8
Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbo.
31:9
Et prciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
31:10
Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.
31:11
Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, qucumque fecerant Philisthiim Saul,
31:12
surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi :
31:13
et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

W którym mamy swobodę i dostęp do Boga z ufnością przez wiarę w niego.
Efez 3:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zwrot "okna niebieskie" użyty jest 5 razy w Starym Testamencie (I Mojż 7:11, I Mojż 8:2, II Król 7:2, II Król 7:19, Mal 3:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Błogosławieni, którzy cierpią prześladowanie z powodu sprawiedliwości, albowiem ich jest Królestwo Niebios.
Mat 5:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić