Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 27:9
Tytuł oryginalnyLiber Primus Regum
Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me qurere in cunctis finibus Isral ? fugiam ergo manus ejus.
Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et du uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
Et ascendit David et viri ejus, et agebant prdas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram gypti.
Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Jud, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Isral : erit igitur mihi servus sempiternus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?