„Bowiem za owych czasów nie było króla w Israelu i każdy czynił to, co było słuszne w jego oczach.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Sędziów 17,6

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 26:25

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
26:1
Et venerunt Ziphi ad Saul in Gabaa, dicentes : Ecce David absconditus est in colle Hachila, qu est ex adverso solitudinis.
26:2
Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Isral, ut qureret David in deserto Ziph.
26:3
Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, qu erat ex adverso solitudinis in via : David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
26:4
misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
26:5
Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul : cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militi ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
26:6
ait David ad Achimelech Hethum, et Abisai filium Sarvi fratrem Joab, dicens : Quis descendet mecum ad Saul in castra ? Dixitque Abisai : Ego descendam tecum.
26:7
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus : Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
26:8
Dixitque Abisai ad David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
26:9
Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit ?
26:10
Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prlium descendens perierit :
26:11
propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam qu est ad caput ejus, et scyphum aqu, et abeamus.
26:12
Tulit igitur David hastam, et scyphum aqu qui erat ad caput Saul, et abierunt : et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
26:13
Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
26:14
clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ?
26:15
Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in Isral ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
26:16
Non est bonum hoc, quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aqu qui erat ad caput ejus.
26:17
Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox hc tua, fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex.
26:18
Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est malum in manu mea ?
26:19
Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hreditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.
26:20
Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Isral ut qurat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
26:21
Et ait Saul : Peccavi : revertere, fili mi David : nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
26:22
Et respondens David, ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
26:23
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
26:24
Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
26:25
Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu, fili mi David : et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do nich Jozue: Nie bójcie się i nie lękajcie się, bądźcie silni i odważni, bo tak uczyni Pan wszystkim waszym nieprzyjaciołom, z którymi będziecie walczyć.
Joz 10:25

W Chrystusie

Ku uwielbieniu chwalebnej łaski swojej, którą nas obdarzył w Umiłowanym.
Efez 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jeśli człowiek lub nawet zwierzę dotknęło góry Boga (Góry Synaj) musiało zostać ukamienowane lub zabite strzałami z łuku (II Mojż 19:12-13, Hebr 12:20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdy się Chrystus, który jest życiem naszym, okaże, wtedy się i wy okażecie razem z nim w chwale.
Kol 3:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić