„Rzeczywiście bowiem zachorował, tak iż był bliski śmierci. Ale Bóg się nad nim zmiłował: nie tylko zaś nad nim, lecz i nade mną, żebym nie doznał smutku jednego po drugim.”

Biblia Tysiąclecia: List do Filipian 2,27

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 12:4

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
12:1
Dixit autem Samuel ad universum Isral : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia qu locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
12:2
Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce prsto sum.
12:3
Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
12:4
Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
12:5
Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.
12:6
Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra gypti.
12:7
Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris :
12:8
quomodo Jacob ingressus est in gyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de gypto, et collocavit eos in loco hoc.
12:9
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisar magistri militi Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum eos.
12:10
Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
12:11
Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
12:12
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
12:13
Nunc ergo prsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem.
12:14
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum :
12:15
si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
12:16
Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
12:17
Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
12:18
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
12:19
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
12:20
Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
12:21
Et nolite declinare post vana, qu non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
12:22
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
12:23
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
12:24
Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica qu in vobis gesserit.
12:25
Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, bo jutro o tej porze sprawię, że wszyscy padną trupem przed Izraelem. Konie ich okulawisz, a wozy ich spalisz w ogniu.
Joz 11:6

W Chrystusie

I macie pełnię w nim; On jest głową wszelkiej nadziemskiej władzy i zwierzchności,
Kol 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Niedaleko Gilgal znajdowało się miejsce zwane "Wzgórzem napletków" (Joz 5:3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem sam Ojciec miłuje was, dlatego że wyście mnie umiłowali i uwierzyli, że Ja od Boga wyszedłem.
Jan 16:27


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić