Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 9:31
Tytuł oryginalnyLiber Primus Paralipomenon
Universus ergo Isral dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Isral et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Isral, et sacerdotes, et Levit, et Nathini.
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphati, filii Rahuel, filii Jebani,
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Azarias quoque filius Helci, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchi, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
et Obdia filius Semei, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corit super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et famili eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, prerant simil, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Corit, prfectus erat eorum qu in sartagine frigebantur.
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prpararent.
Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?