„A nie tak, jak Mojżesz, który kładł zasłonę na oblicze swoje, aby synowie izraelscy nie patrzyli na koniec tego, co miało ustać.”

Biblia Warszawska: Drugi list św. Pawła do Koryntian 3,13

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 5:19

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
1Filii quoque Ruben primogeniti Isral. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Isral, et non est ille reputatus in primogenitum. 2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.) 3Filii ergo Ruben primogeniti Isral : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 4Filii Jol : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, 5Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 6Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. 8Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Jol, ipse habitavit in Aror usque ad Nebo, et Beelmeon. 9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 10In diebus autem Saul prliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga qu respicit ad orientem Galaad. 11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha : 12Jol in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan. 13Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michal, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 14Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michal, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. 15Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 17Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Isral. 18Filii Ruben, et Gad, et dimidi tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prlia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 19Dimicaverunt contra Agareos : Ituri vero, et Naphis, et Nodab 20prbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum prliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21Ceperuntque omnia qu possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 22Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. 23Filii quoque dimidi tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat. 24Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. 25Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terr, quos abstulit Deus coram eis. 26Et suscitavit Deus Isral spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Umiłowani, napominam was, abyście jako pielgrzymi i wychodźcy wstrzymywali się od cielesnych pożądliwości, które walczą przeciwko duszy;
I Piotr 2:11

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W każdym rozdziale Księgi Kaznodziei Salomona możemy znaleźć słowo "zaprawdę" oprócz rozdziału 10.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Trwajcie we mnie, a Ja w was. Jak latorośl sama z siebie nie może wydawać owocu, jeśli nie trwa w krzewie winnym, tak i wy, jeśli we mnie trwać nie będziecie. Ja jestem krzewem winnym, wy jesteście latoroślami. Kto trwa we mnie, a Ja w nim, ten wydaje wiele owocu; bo beze mnie nic uczynić nie możecie.
Jan 15:4-5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić