Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 4:37
Tytuł oryginalnyLiber Primus Paralipomenon
Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
Fuit autem Jabes inclytus pr fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
Invocavit vero Jabes Deum Isral, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et prstitit Deus qu precatus est.
Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zano : hi autem filii Bethi fili Pharaonis, quam accepit Mered.
Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hc autem verba vetera.
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
Filii Semei sedecim, et fili sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adquare summam filiorum Juda.
et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : h civitates eorum usque ad regem David.
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hc est habitatio eorum, et sedium distributio.
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut qurerent pascua gregibus suis.
Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechi regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in prsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
et percusserunt reliquias, qu evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?