„Aby objawić swego Syna we mnie, abym głosił go wśród pogan, natychmiast, nie radząc się ciała i krwi;”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List do Galacjan 1,16

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 21:25

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
21:1
Consurrexit autem Satan contra Isral, et concitavit David ut numeraret Isral.
21:2
Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Isral a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
21:3
Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc qurit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israli ?
21:4
Sed sermo regis magis prvaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Isral : et reversus est Jerusalem,
21:5
deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Isral, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
21:6
Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
21:7
Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Isral.
21:8
Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
21:9
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens :
21:10
Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
21:11
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hc dicit Doinus : Elige, quod volueris :
21:12
aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angleum Domini interficere in universis finibus Isral : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
21:13
Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angusti premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia mult sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
21:14
Misit ergo Dominus pestilentiam in Isral : et ceciderunt de Isral septuaginta millia virorum.
21:15
Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusi.
21:16
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter clum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
21:17
Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
21:18
Angelus autem Domini prcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusi.
21:19
Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
21:20
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum.
21:21
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
21:22
Dixitque ei David : Da mihi locum are tu, ut dificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
21:23
Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens prbebo.
21:24
Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
21:25
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
21:26
Et dificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de clo super altare holocausti.
21:27
Prcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
21:28
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusi, immolavit ibi victimas.
21:29
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
21:30
Et non prvaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego, Której nam hojnie udzielił w postaci wszelkiej mądrości i roztropności
Efez 1:7-8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Na głowie Samsona było 7 kędziorów włosów (Sdz 16:19).
Samson

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A urodzi syna i nadasz mu imię Jezus; albowiem On zbawi lud swój od grzechów jego.
Mat 1:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić