„Połóżże mię jako pieczęć na sercu twoim i jako znak na ramieniu twoim, abowiem miłość jest mocna jako śmierć, a zapalczywość w miłości sroga jako grób; zapalenie jej jako węgle ogniste, a jako płomień gwałtowny.”

Biblia Brzeska: Pieśń nad Pieśniami 8,6

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 19:1

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
1Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. 2Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : prstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, 3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. 4Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et prcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. 5Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et prcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. 7Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium : 9egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. 10Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Isral, et perrexit contra Syrum. 11Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon. 12Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in prsidium. 13Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. 14Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prlium : et fugavit eos. 15Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem. 16Videns autem Syrus quod cecidisset coram Isral, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militi Adarezer erat dux eorum. 17Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Isral, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. 18Fugit autem Syrus Isral, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. 19Videntes autem servi Adarezer se ab Isral esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium prbere filiis Ammon.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I ten rzekł: Posłuchajcie uważnie, wszyscy Judejczycy i wy, mieszkańcy Jeruzalemu, i ty, królu Jehoszafacie! Tak mówi do was Pan: Wy się nie bójcie i nie lękajcie tej licznej tłuszczy! Gdyż nie wasza to wojna, ale Boża.
II Kron 20:15

W Chrystusie

Błogosławiony niech będzie Bóg i Ojciec Pana naszego Jezusa Chrystusa, który nas ubłogosławił w Chrystusie wszelkim duchowym błogosławieństwem niebios.
Efez 1:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po śmierci Łazarza jego siostry Maria i Marta poszły spotkać się z Jezusem, były to odseparowana spotkania. Pierwszą rzeczą jaką każda z nich powiedziała do Jezusa było dokładnie to samo zdanie: "Panie! Gdybyś tu był, nie byłby umarł brat mój." (Jan 11:21, Jan 11:32).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdyż Pan, twój Bóg, jest Bogiem miłosiernym, nie opuści cię ani cię nie zniszczy i nie zapomni o przymierzu z ojcami twoimi, które im zaprzysiągł.
V Mojż 4:31


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić